Javítások és kiegészítések

X. kötet

 

330. fejezet:

Törvénykezési intézkedés Jáki Keménnek Ják comes fiai elleni hatalmaskodási perében

Év nélkül.

 

Datur pro, quod Kemenius filius Kemini de Jak contra Stephanum et Mike filios Comitis Jak exposuit in figura Judicii soram nobis comparendo; quod ijdem filij Comitis Jak precogitato consilio in via publica lite pendente inter ipsos Nicolaum seruitorem suum cum consilio et assensu Petri et Jak fratrum suorum uulnerassent, addiciens, ut si contingeret et ipsum keminum eo termino et loco inuenissent, dictum vulnus pro sua persona fuisset preparatum. Ex aduerso autem ijdem filij Comitis Jak singula premissa se fecisse denegarunt. Nos itaque parcium proposicionibus auditis, iudicantes decernimus, quod memoratas keminius dominica proxima post quindenas Sancti francissi coram Capitulo Castri Ferrei accionem suam prehabitam testibus, quibus euidencius poterit, debebit comprobare. Primis autem in octauis produccionis testium coram nobis iterato comparebunt, nomina et asserciones testium suorum in litteris dicti Capituli nobis reportando. Datum in Saar feria sexta post ipsum festum.

Hátulról ugyanazon kéz: Pro Kemin contra filios Jak.

 

(Eredetie bőrhártyán, melyről a zárpecsét már lehullott, a nemz. múzeum kézirattárában.)